MAXILLA Asini recens occisi

MAXILLA Asini recens occisi
MAXILLA Asini recens occisi
Samsoni pro telo, Iudicum c. 15. v. 15. Ille enim e manu Philistaeorum elapsus, ruptis vinculis, quibus captivus detinebatur, cum incidisset in maxillam, eâ arreptâ, mille viros ex iis interfecit. Erat autem illa recens, cuius ossa adhuc succida non adeo facile franguntur, quam cum, exhaustô humore, penitus exaruerunt: Obtulitque eam servo suo Deus, utpote inter hostes nudo et inermi. Cuius proin fiduciâ Samson, non timet omnibus Philistaeorum telis, unam asini maxillam opponere, quâ mille viros solus, percussit. Post victoriam sic adeptam cecinit carmen hoc ἐπινίκεον, Maxillâ asini acervum, duos acervos, maxillâ asini percussi mille viros. Ubi gratia est in allusione, quia in Hebr. vox Gap desc: Hebrew et asinum et acervum significat. Ac si quis Graece dixerit, εν σιαγόνι ὄνου ὀγκηςοῦ ὄγκον, ὄγκους. Absolutô canticô, proiecit maxillam, atque ex argumento locum vocavit Ramath lechi, i. e. proiectionem maxillae. Qui Philistaeis fatalis fuit, si Iosepho credimus Iud. Ant. l. 7. c. 10. ut in quo ipso fortium Davidis tertius, Igi fil. Sema nomine, Philistaeis ingruentibus, magnâ animi praesentiâ se opposuit solus, atque alios quidem occidit, alios in fugam vertit, 2. Sam. c. 23. v. 11. et 12. ubi Graeca versio Compluti edita haec ipsa narrat, tamquam facta ἐπὶ Σιαγόνα, ad Maxillam. At Samson, hoste profligatô, siti enectus, exoratô mox precibus Dcô, ut vidit miraculô ex ea uberes manare aquas, abiectam maxillam resumpsit, ut tam exoptatum liquorem avide hauriret: quô pactô, ut prius teli locô contra hostes, ita iam, fontis, contra sitim maxillam habuit. Unde vocatum est nomen eius. En hakkore ascher ballechi, i. e. fons invocantis, qui est in maxilla, in seqq. Quem fontem frustra sunt qui hodieque durare volunt et ostendi in Palaestina; ut inter alios Michael Glycas, qui sub Ioanne Comneno vixit circa A. C. 1120. in Eleutheropolis suburbano conspici et Fontem maxillae nuncupari scribit. Cum enim non soleat Deus miracula exhibere, nisi quantum necesse est; postquam Samson sedavit sitim, et abunde potus ex eo loco discessit, quorsum durâsset miraculum et in loco fortasse deserto, nullô inspectante, exsudâsset e maxilla inutilis humor? Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior, l. 2. c. 15. Vide quoque infra in voce Mortariolum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”